monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.51 > sectio 9 > sectio 4 > bnf9389.332 > sectio 6 > sectio 22 > sectio 70 > sectio 16 > csg46.323 > uwbM.p.th.q.1a.165 > bavPal.lat.311.381 > bnf17226.132 > sectio 33 > sectio 33 > sectio 11 > sectio 4 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 3
Sed et illa muliebris imago quam ante altare quod est ante oculos Dei prius conspexeram, nunc etiam mihi et hic iterum ostensa est; ita tamen quod eam etiam ab umbilico ventris deorsum viderem. Nam ab umbilico usque ad illum locum ubi mulier cognoscitur, varias et squamosas maculas habebat. In loco autem muliebris cognitionis monstruosum et nigerrimum caput apparuit igneos oculos, et aures ut aures asini, et nares et os ut nares et os leonis habens ac magno hiatu frendens, et velut ferreos ac horribiles dentes horribiliter acuens.